monumenta.ch > Plinius > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 4
{II} Incipiemus autem ab homine ipsum sibi exquirente, inmensa statim difficultate obvia. sanguinem quoque gladiatorum bibunt, ut viventibus poculis, comitiales [morbi], quod spectare facientes in eadem harena feras quoque horror est. at, Hercule, illi ex homine ipso sorbere efficacissimum putant calidum spirantemque et vivam ipsam animam ex osculo vulu, cum plagis omnino ne ferarum quidem admoveri ora mos sit humanus. alii medullas crurum quaerunt et cerebrum infantium.